congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique
fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta
remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae
necdum acceperant possessiones suas
ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis
ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit
vobis
eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et
pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum
uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint
dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in
terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone
mediam inter hos terram in septem partes describite et huc
venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic
sortem
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium
Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus
Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad
orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini
cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam
terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite
eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam
vobis sortem
itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes
diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in
castra Silo
qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram
filiis Israhel in septem partes
et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas
ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph
fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens
iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra
occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem
Bethaven
atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel
descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem
Bethoron inferioris
et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui
respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in
Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda
haec est plaga contra mare et occidentem
a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus
contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa
descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum
Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte
vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta
latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel
transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est
fontem Solis
et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus
Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii
Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria
descenditque in planitiem
et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque
exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine
Iordanis ad australem plagam
qui est terminus illius ab oriente haec est possessio
filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias
singulas
fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis
Casis
Betharaba et Semaraim et Bethel
Avim et Affara et Ofra
villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae
earum
Gabaon et Rama et Beroth
et Mesfe Cafera et Ammosa
et Recem Iarafel et Tharala
et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et
Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est
possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas